ATHENARUM Urbs

ATHENARUM Urbs
ATHENARUM Urbs
alter Graeciae ocellus. Et quidem Graeciam in meditullio terrae, in Graeciae medio Atticam sitam esse, huius umbilicum obtinere Athenas, refert Aristides in
Panath. p. 171. 172. Condita fuit urbs in excelsa rupe, a Cecrope, cuius nomen primo tulit, Cecropia dicta. Dein Α᾿ςυ per excellentiam appellari coepit, in antiquitatis, de qua cum Argivis perpetuo Athenienses contendebant, monumentum. Unde Terentius, in Eunuch. Actu 5. sc. 4. v. 17. An in Astu venit? et cives Α᾿ςοὶ dicti sunt. Processu temporis Πόλις nuncupata est, Pausan. Attic. item Α᾿κρόπολις, (quam vis hôc nomine saepe arx veniat, Minervae sacra, in editiore urbis loco exstructa: in quam neque canibus, δια τȏυ ἀκολάςου καὶ δυσώδους, Plut. Hellenic. neque capris, nisi in sacrificii usum, aditus patebat:) circuitûs 60. stadiorum. Auctâ postmodum aedificiis urbe, illa distingui coepit εἰς τὴν ἄνω καὶ την` κάτω πόλιν, i. e. in urbem superiorem et inferiorem, quae propius ad mare accedebat: cui utrique Piraeum a Themistocle iunctum, omniaque inclusa sunt uni muro, quem Liv. l. 31. inter multa visenda refert: Properc. l. 3. El. 20. v. 24.
---- ---- Theseae hrachia longa viae:
Appianus Alex. de bello Mithrid. μακρὰ ςκέλη, i. e. longa erura. Portas urbis huius enumerat decem Meursius Attic. Lect. initiô, sed plures sine dubio fuêre: quarum pulcherrima fuit Dipylon seu Thriasia, velut in ore urbis posita, coeteris maior aliquanto patentiorque, teste Liviô Dec. 4. l. 1. Reliquae fuêre, Piraicae, prope quas templum Chalcodontis: Hippades, ubi Hyperidis quievêre ossa: Sacrae, Aegei portae, Melitides, ubi Thucydides sepultus: Ceramicae, ubi plurimi Lacedaemoniorum, bello Thrasybuli contra 30. Tyrannos, perierunt: Diocharis portae, Acharnicae, Diomaea, Thracia etc. Quibus idem Meursius Itoneas et Scaeas addit: plures ex Pausania eruere licet. Sita fuit ad Cephissum fluv. qui olim quidem magnarum navium patiens, a Turcis dein, ne hosti urbem invasuro inservire posset, in plurimos rivos deductus est. Historia urbis sic digeri potest: Post Reges, Archontes habuit perpetuos, per annos 315. his Archontes decennales successêre, per annos 70. qui cum potestate suâ abuti coepissent, instituti sunt Magistratus annui, usque ad tempora Pisistrati; qui dolô satellitium primo, dein tyrannidem nactus est, et Acropoli occupatâ, rerum est potitus, per annos 30. Pisistratum excepêre filii Hippachus et Hippias, quorum priore ab Aristogitone caesô, duravit nihilominus per quadriennium adhuc tyrannis, donec ope Lacedaemoniorum urbi reddita libertas est, vide Herodot. l. 5. Democratice itaque regi coepit annô post Cecropem 868. Solone auctore, qui quintum plebis ordinem lege a muneribus publicis exclusit, quam ipsam tamen Aristides postea sustulit. Oligarchiam dein, imminutâ Areopagitarum potentiâ, constituit Pericles, annô 21. belli Peloponnesiaci, traditâ quadringentis rerum summâ: qui tamen paulo post ab Alcibiade fasces populo restituere sunt coacti. A Lysandro post haec Athenis occupatis 30. tyranni imperare coeperunt: quorum nomina, Polyarches, Critias, Mclobius, Hippolochus, Euclides, Hiero, Mnesilochus, Chremo, Theramenes, Aresias, Diocles, Phaedrias, Chaerileos, Anaetius, Piso, Sophocles, Eratosthenes, Charides Onomochles, Theognis, Aeschines, Theogenes, Clemoedes, Erasistratus, Phido, Dracontides, Eumathes, Aristoteles, Hippomachus et Mnesithides. Horum tanta in cives saevitia fuit, ut magna horum pars Phylen, castellum in Attica, confugeret; quibus cum caput et Dux obtigislet Thrasybulus, superatis Tyrannis libertatem recuperârunt, eamque obtinuerunt per annos 80. donec post mortem Alexandri M. Athenae, post ingentem acceptam cladem, sub Antipatri iugum redactae sunt, qui urbi Demetrium Phalereum praeposuit, Munychiamque forti tenuit praesidiô. Quadrienniô post defunctô Antipatrô, Cassander hîc rerum potitus est, qui urbi redditis omnibus, cum subiectam habere posset, foederatam sibi esse maluit, illique sibi ipsi, quem vellet, praeficiendi facultatem dedit. Ita Demetrius Phalereus denuo Athenis praefuit, de iisque tam bene meritus est, ut trecentae ipsi statuae a populo erigerentur. Post quatuordecim vero annos illô expulsô a Demetrio, filio Antigoni conomine Poliorcere, hic vetera instituta restauravit, tantamque venerationem sibi conciliavit, ut nomen Archontis in Σωτήρων ἱερέα mutaret populus, annusque ab eius nomine diceretur,
duae insuper tribus decem prioribus adderentur, Senatu, qui antea 500. erat, e 600. tum constante. Post obitum Demetrii Antiognus Gonatas, annô regni sui 19. praesidiarios urbi imposuit, per decennium. Cui successit fil. Demerrius, huic Antigonus Doson, quem Aratus Sicyonius cum pepulisset, urbem iterum liberam esse iussit, quo in statu permansit, usque ad Philippum, penultimum Macedonum Regem: qui urbe occupatâ, inde expulsus est a Romanis, qui, foedere cum Atheniensibus initô, iure suô illos frui permiserunt. Sed bellô Mithridaticô, receptô intra urbem Mithridatis Duce Archestratô, urbs a Sulla obsessa et expugnata est, nullo non crudelitatis genere in victos saeviente; nihilominus mansit urbi pristini status facies, etiam sub Imperatorib. Romanis, Iul. Caesare imprimis, Adriano, Antonino, Gallieno: donec imperante Claudiô II. a Gothis occupata est, qui cum immensam librorum vim in acervum congestam flammis iamiam tradituri essent, moniti Graecos, dum his vacarent, belli studia nglectim habituros, abstiterunt. Sub Constantino M. Urbs magnopere aestimata fuit ipseque Imperator Α᾿θηνῶν Στρατηγὸς appellari amavit; quod Niceph. Gregoras nomen fuisse dicit τȏυ μεγάλου δουκὸς, magni Ducis, qui postea simpliciter Athenarum Dux vocari coepit: Cum hisce affinitate iungi ipsi Imperatores dignati sunt, nec mirum, cum non exigna esset illorum potentia. Quomodo dein imperium urbis ad Acciaiolos, Nerios, Turcas pervenerit, vide supra in voce Acciaiolus. Populi Athenienses, qui primitus divisi erant in duos ordines, quibus inter gradus dignitatis sortunaeque aliquid interlucebat, Εὐπατρίδας et Α᾿γροἰκους, Dionys. Halicarn. l. 2. Pollux l. 8. c. 9. tria facit genera, Eupatridas, seu Nobiles, quales erant Praxiergidae, Eteobutadae, Alcmaeonidae, Ceryces, Cynidae aliique ex priscis Heroibus prognati: Geomoros et Demiurgos, quorum hi opificia exercebant et manuum operâ victum quaerebant, illi mediae inter utrosque conditionis, ex reditibus agrorum commode vivebant. Aliam postea divisionem instituit Solon,
cum enim Diacrii seu οἱ ἐξ ἄςεος, i. e. ii qui superiorem Urbis pattem incolebant, ad Democratiam; Pediaei, qui in plano habitabant, ad Oligarchiam inclinarent: Paralit tandem, qui propius mari habitabant, mediam inirent viam, Solon negotii arbiter constitutus, totum Populum in 4. divisit ordines, nepe Pentacosiomedimnos, Equites, Zeugitas et Thetas: qui omnes duodecim implebant Tribus, de quibus suô locô. Quales autem hodie urbis huius olim tam celebris, vel potius ruderum eius sint incolae, Favolius exponit Hodaep. Byz. l. 3.
---- ---- ---- Durâque coacti
Pauperie assuêrunt vitam tolerare rapinâ.
Aut passim infestant furtô, raptôque propinqua
Aequora piratae; sed quae pars aequior, hamis
Fallit inescatos tereti sub arundine pisces.
Aut desolatas exercet vomere terras,
Semper inops misera, infelix, rerum omnium egena.
Vide Fr. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 1. c. 2. et seqq. ut et supra in voce Acropolis. Addam, Atheniensium olim cibum ficus fuisse, teste Aelianoô Var. Hist. l. 3. c. 39. Arcades glandes, Argivi pyra, Athenienses ficus, Tirynthii silvestria poma comedebant: diei initium sumpsisle ab occidente Sole; annum ab Hecatombaeone mense, qui Iunio nostro respondet, auspicatos esse; Clementiae Deae nullum simulacrum fieri voluisse; leges a Dracone et Solone accepisse, noctuam in insignibus habuisse etc. Vide quoque Ioh. Rosin. et Thom. Dempster. in Antiqq. Rom. passim: quibus adiunge Petitum Commentar. in Leges Atticas, et Iac. Sponium Itinerar. Graeciae Part. 2. p. 103. et seqq. uti de clementiae et erga oppressos benignitatis fama, quâ supra alios olim floruêre, infra voce Clementia, it. Misericordia, dicemus. Hodieque ibidem Ecclesia Graecorum florenrissima est, sub Archiepiscopo, cui Anthimo nomen. Sedes ei in domo superstructâ ruderibus aedium Dionysii olim Areopagitae, ut creditur, primi Atheniensium Christiani ac Episcopi: Sed reditus exigui, et vix ad 4000. mill. Imperialium assurgentes. Subsunt illi Episcopatus quinque, Salona et Livadia, Budonitza in via Larissam ducente, Talanta ad Euripum et Insul. Scyros in Archipelago. Porro in Athenarum urbe Christianorum Templa sunt 52. quorum quodlibet suum Papam habet, sacella vero aliaque loca sacra, tum in Urbe, tum extra eam, ad 200. Vide eundem ibid. ut et de territorio locisque etiamnum ad Urbem pertinentibus infra aliquid, in voce Mesogia: plura supra voce Athenae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • ATHENAE — civitas Graeciae inter Macedoniam et Achaiam, in ea litorali regione, quae olim Acta, dein Attica vocata. Hanc Osius quidam, secundum nonnullos, Acrisius aliis, Acteus Pausaniae in Atticis, vel ut communiter fertur, Cecrops primus condidit, unde… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AMMONIUS — I. AMMONIUS Alexandrinus, summus Philosophus, sub Severo, praeceptor Origenis, et Plotini Philosophi, et ait Porphyris l. 3. contra Christianos. A puero Christianus fuit; postquam autem ad maturam aetatem pervenit, sese ad Philosophiam convertit …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARBORUM Ordines recti — viae dictae. Virg. Georg. l. 2. v. 284. Omnia sint paribus numeris dimensa viarum. Et supra, v. 278. Omnis in unguem Arboribus positis secto via limine quadret. Xenophonti, ὀρςθοὶ ςτίχοι τῷν δενδρων καὶ πάντα εὐγώνια: Ciceroni illum locum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ATHENAE Novae — urbs Liguriae quarta Stephano, in quibus coeptum ab Hadriano Imperatore aquaeductum et ab Antonino Pio consummatum, loquitur Inscriptio, quae Mediolani exstat. Impingunt itaque, qui Athenarum Atticarum partem, quae maxime aedificiis huius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ECBATANA — I. ECBATANA plur. num. metropolis Mediae, vel ut quidam existimant, regia quaedam magna a Deioce rege Medorum. Strab. l. 11. Ceterum Echatana Polyb. l. 10. videntur πλούτῳ καὶ τῇ τῆς καταςκευῆς πολυτελείᾳ μέγα τι παρα τὰς ἄλλας διενηνο χέναι… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • POLIS — I. POLIS urbs Aegypti, civis, Polites, et Polieus, quô nomine Iuppiter illic colitur. Femininum Polias. Steph. II. POLIS urbs, Graece πόλις, in Epitaphio, quod habetur apud Ughellum, Tom. VII. Ital. sacr. p. 894. Hos rea more habuit, Reatina… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARTHENON — Graece Παρθενὼν, locus aedium, et quidem Gynaeconitidos pars, ubi Virgines olim habitabant, de quo vide aliquid supra: ubi de Oecuria Atheniensium. Nuptiis; infra, voce Puella, it´. Thalamus, et Virginitas. Item Monasterium Virginum, apud medii… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASTU — apud C. Nepotem Themistocle c. 4. At Xerxes, Thermopylis expugnatis, protinus accessit Astu: ideque incendiô delevit. Et Alcibiade, c. 6. Postquam Astu venit: ex Graeco est Α῎ςτυ, et κατ᾿ ἐξοχην` de urbe Athenarum dictum est, uti de Alexandria… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTA — Saturni filia ex Ope, testibus Diodor. Siculô et Apollodorô, secundum Q Fabium Victorem Iani uxor: quamquam a Poetis non raro pro terra sumitur, sive quod omnibus terrâ vestiatur, sive quod vi sua stet. Ovid. l. 6. Fast. . 299. Stat vi Terra suâ; …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”